Václav Jan Rosa: Thesaurus linguae Bohemicae
Úvod
Index všech českých hesel
A B C Č Ċ D Ď E F G H Ch I K L M N O P Q R S T Ť U V W Y Z Ž Ż
Strany zdroje: IV/617–IV/620
Eberwurtz. Knoſpe. Nabel. Butz. ſtoltz. hinc Erblich. Sic Spupný statek, bonum allodiale et hæreditarium, erbeigenthumbliches gutt. ¤ Et hæc deriuatio Zpupný est bona, nebo může ſe někdo mage takowau dědičnoſt, hrdým býti. Ego autem â quodam Boëmo Seniculo huius IV/619 nominis hanc informationem accepi. Expulsis tempore hæreseos omnibus ex Boëmia religiosis, qui tunc majorem partem terræ poſsidebant, multa feuda Ecclesiastica, et suos uasallos habentes, in Comitijs Regni, quid cum talibus Ecclesiasticis uacantibus bonis eſset faciendum, deliberatum, et tandem conclusum fuiſse. Cum Monasteria, et alia Religiosa loca tales poſseſsiones et bona a Regibus, et Incolis terræ accepiſsent, poſse Regem et Regnum talia bona retrahere, et diuendere. Et ut facilius emptores horum Ecclesiasticorum bonorum inuenirentur, in ijsdem comitijs statutum eſse, quicunq ea bona emeret, ut illa jure allodiali et hæreditario in perpetuum poſsideret. Sciendum enim est, quòd ante hac in Regno Boëmiæ nulla bona hæreditaria uel allodialia dabantur. Sed omnia Zápiſný, a Manſký. Ideòq IV/620 intuitu tantæ libertatis innumeri emptores inueniebantur. Qui itaq tale Ecclesiasticum bonum emerat, uocabatur illud bonum Zkupný, (t. od Krále a Země zkaupený, nempè bonum â Rege et Regno emptum. postmodum usus k. mutauit in p. et dicitur Zpupný, id est: hæreditarius, allodialis, Erbeigenthumlich. Reuersis postmodum in Boëmiam Religiosis, bona nondum uendita receperunt, uendita autem propter fidem Regis, et Regni publicam recipere non potuerunt. Et sic ijs erant carentes. Index všech českých hesel
A B C Č Ċ D Ď E F G H Ch I K L M N O P Q R S T Ť U V W Y Z Ž Ż