předchozí Nomenclator omnium rerum propria nomina tribus linguis – Latina, Boiemica et Germanica – explicata continens. Ex Hadriano Iunio Medico excerptus et pro usu scholarum Boiemicarum editus následující

[01/23] Z8r/367 Musica instrumenta eoque spectantia

[01/23/01/001] a Musicam triplicem volunt esse: vel ore, vel manu, vel flatu editam; Cicero in Rosciana cantum vocum, nervorum et tibiarum nominat, quam aliis vocabulis harmonicam, organicam et rhythmicam indigitant eius artis magistri

[01/23/01/002] Organa sive instrumenta musica triplicia sunt (ut in Protheoria in Psalmos Chrysostomus scribit): vel emphysomena, quae flatu complentur, vel enchorda, quae nervis intenduntur, vel crusta, quae pulsantur; primi ordinis sunt tuba, tibia, fistula, classicum, buccina, cornu et lituus;42 secundo ordini debentur lyra, cithara, testudo, psalterium, sambuca, pandura, barbiton, naulium et b pectis; ad tertium referuntur tympanum, sistrum et cymbalum

42 V tisku je výklad oddělen jako nový odstavec.

[01/23/01/003] Tuba (Ciceroni): dicata erat bellorum praelusionibus et accendendis animis bellatorum; Tyrrhenorum inventum; salpinx | trouba | Trauba | Trummeten

[01/23/01/004] Tuba praeliaris: rotunda erat (teste Artemidoro)

[01/23/01/005] Tuba ductilis: quae ex aere facta est, ahenea tuba | mosazná trouba | Moſazná trauba | Kupfferine trumeten

[01/23/01/006] Buccina (Ovidio): eadem fere cum tuba | pozaun, ciňk | Pozaun/ Cyňk | Paſaun

[01/23/01/007] Lituus (Virgilio): incurva buccina, exili sono, qua in bello canere solebant (teste Festo) | šalmaje | Sſalmage | Schalmei

[01/23/01/008] Cornu (Virgilio): | rohová trouba, roh | Rohowá trauba/ Roh | Blashorn

[01/23/01/009] Z8v/368/a Classicum (Livio, Virgilio): tibia vel tuba classis proprie (Servio teste) capitur pro bellica tuba | trouba k šturmu, bitvě a lermu | Trauba k ſſturmu/ bitwě a lermu

[01/23/01/010] Tibia: buxus poëtis, quod e buxo ferme eius materia; huius usus olim praecipuus fuit in funere, luctui dedicatus, unde a nenia nenidona tibiam dixit Pratinas | píšťala, fletna | Pijſſtiala/ Fletna | Pfeiff/ Fletten

[01/23/01/011] Tibia utricularis: | kejdy, měch | Keydy/ Měch | Sackpffeif

[01/23/01/012] Tibiarum multa genera enumerat Solinus Polyhistor, quae obiter pertexam ordine: praecentoria tibia, qua praecinebant ad deorum pulvinaria; vasca, si non potius vasta, magnitudinis argumento, quae numeroso foratu praecentoriam superabat; puellaria sive puellatoria, a clariore sono ad puellarum vocum modum; gingrina, quae brevior exilem b luctuosumque edit sonum, nomen habens a Gingri (ita vocabatur lingua Phrygia Adonis) defleto talibusque tibiis funerato vel (uti Festo placet) a gingritu, ficticia anserum voce, vel quod ex anserum ossibus eae tibiae concinnarentur; milvina, quae in accentus acutissimos exibat

[01/23/01/013] Tibiae longae (apud Marium Victorinum): quibus supplicantes utebantur in templis cantum trahentes; quique eiusmodi tibias inflare assueverant, spondulae dicebantur

[01/23/01/014] Tibiae dextrae (Terentio): quae dextra oris parte etey manu itidem dextra tenebantur; similiter tibiae sinistrae, quae contrario oris parte manuque | postranní píšťaly | Poſtrannij pijſſtialy

ey et] et et

[01/23/01/015] Tibiae Phrygiae: impares erant et inaequales habebant cavernas

[01/23/01/016] Aa1r/369/a Tibiae Sarranae (ea namque sincerior mihi videtur et probatur lectio potius quam serranae, quae cum serra nihil habent commune): a gente dictae, ut a Phrygibus Phrygiae, nimirum a Sarra; Tyrus olim eo nomine vocabatur; unde Poenos Sarra oriundos Ennius dixit, si Probo credendum est; hae pares erant et aequales cavernas obtinebant sive foramina

[01/23/01/017] Porro ad tibiam minoris aetatis funera produci consuevisse innuit Statius eo versu: Tibia enim teneros solitum deducere manes, ut maioris aetatis ad tubam; unde Didymus elegiam ait esse luctuosum carmen ad tibiam decantari solitum; praeviis etiam tibiis victimas diis offerre solebant (teste Plutarcho)

[01/23/01/018] Bombyces (Aristoteli): vocantur longae tibiae, quae diffibculter magnaque cum contentione flatus implentur

[01/23/01/019] Tibiae ligula: | jazýček | Yazýček | Das Zungle

[01/23/01/020] Fistula (Virgilio): calamus (eidem), canna, harundo, cicuta (Virgilio), buxus poëtice | píšťalka, fletna | Pijſſťalka/ ffletna | Pfeiff/ ffleute

[01/23/01/021] Lyra: citharis (Aristoxeno); lyrae et citharae discrimen non parvum est, quanquam grammatici fere confundant, inter quos est Eustathius, qui sic scribit: Chelys cithara dicta est, eo quod testitudinis testa iugo addita fidibusque tensa lyram deformavit; et rursus43 chelyn, hoc est lyram, e tustudinis testa factam scribit; cui sententiae videri potest subscribere et Horatius, qui Mercurium curvae lyrae parentem nominat libro Odarum primo, at libro tertio testudinem illi atribuit; diversas facit Plato; quid Aa1v/370/a quod Diodorus trichordon lyram fuisse insimulat, at citharam sive testudinem septem nervis instructam Horatius? – disertis quoque verbis Lucanus in Carmine ad Pisonem edocet istud discrimen, nam chelyn sive testudinem digitis aut pectine pulsabant, lyram pellebant; versus eius sunt: Sive chelyn digitis et eburno verbere pulsas; et mox: Nec pudeat pepulisse lyram; Seneca etiam chelym plectro verberari, Divus Clemens plectro pulsari dicit | housle, loutna | Hauſle/ Lautna | Liren/ Lauten

43 V tisku je výklad oddělen jako nový odstavec.

[01/23/01/022] Cithara (Platoni): psaltinx (Suidae), phorminx (Homero); chelis, testudinis testa, testudo (Ciceroni), a forma; Eusebius tamen libro 10. aliquantulum discrepare phorminga et citharam indicat, non explicat tamen; Virgilius peribphrastice citharam cavam testudinem dixit | citara, loutna, kobza | Cythara/ Lautna/ Kobza | Lauten | alii citharam putant harpam esse nostram ( | harfa | Harffa | ), Hieronymi forte verbis persuasi, qui citharam deltoti figura describit cum chordis 24, ad quam accedit instrumentum illud, quod vulgo nos virginale et clavecymbalum nominamus | virginál, cimbál | Wirginál/ Cymbal

[01/23/01/023] Psalterium: musicum instrumentum ab Hebraeis nebel aut (ut Chrysostomus in Psalmorum librum annotat) naula dictum; describit autem Chrysostomus in Protheoriis ad Psalmos ita: Psalterium unum est instrumentorum, quae fidibus tenduntur, sed erectum, cuius sonus altrinsecus e superiore parte redditur; habet autem decem verticilla, quae in iugo ipsius vertuntur, totidemAa2r/371/aque chordas sono dispares (hinc decachordi psalterii sit mentio in Psalmis), dextra autem plectrum tractabat, laeva altrinsecus, oberrans per intervalla digitosque frequenter transponens vel gravem, vel acutum mistumve sonum excitabat; hactenus ille; Divus Hieronymus psalterium in modum literae delta compositum ait; Divus Augustinus scribit psalterium habuisse superiore in parte sonorum lignum, quasi tympanum, cui nervorum series incumbat, ut meliorem sonum reddat, quod lignum in cithara inferius sit; psalterium hinc fere statuere liceat esse harpam, tametsi pluribus nostra instructa sit chordis; alii instrumentum illud, quod eodem fere vocis sono psalterium aut psalterinum vocatur, esse existimarunt; b porro nablium sive nablam (ut Clemens et ex eo Eusebius scribunt) vel naula (ut apud Plutarchum est); Hesychius ambigue et citharam, et psalterium exponit; rursus organi genus musici aspero sono, quod Cappadocum inventum esse voluerunt, ut Sidoniorum Sopatrus, naulium dixit Ovidius illo versu: Disce etiam duplici genialia vertere palma naulia | harfa | Harffa

[01/23/01/024] Pectis: magadis; instrumentum musicum cum psalterio quiddam commune habens, usque adeo, ut Psalterium interpretatus sit Apollodorus; Lydorum inventum (teste Anacreonte)

[01/23/01/025] Sambuca: triquetrum instrumentum, imparibus longitudine fidibus; Hispanice (Nebrissensi) vocatur campona; Athenaeus instrumentum esse musicum Aa2v/372/a acuti soni et argutum, tetrachordum scribit | Hackbret

[01/23/01/026] Barbiton (Horatio), barbitos (foemininum) et barbitus: lyricum instrumentum plectro solitum percuti, cuius inventi gloriam Terpandro tribuit Pindarus, ut Anacreonti Neanthes et Antipater; Martianus Felix multiforme barbiton dixit, ob varietatem non (ut arbitror) formae, sed sonorum forte; Strabo libro 10. sambucam cum barbito eandem esse ait, quod miror, cum sambucam oxyphthongum, id est argutum, esse instrumentum Athenaeus prodiderit, aliter quam de barbito sentire Pollux videatur

[01/23/01/027] Pandura, panduris: musicum instrumentum trichordon, triplicibus fidibus tensum | housličky, kobza | Hauſličky/ Kobza | Fidel

[01/23/01/028] b Cymbalum: de hoc in rebus ecclesiasticis dictum est; illud dissimulare silentio nequeo, cymbala, pectidas, lyras pro bellicis instrumentis fuisse habita, quod a Divo Clemente Alexandrino in haec verba proditum est: In suis bellis utuntur Tyrrheni tuba, fistula Arcades, pectide Siculi, Cretenses lyra, tibia Spartani, cornu Thraces, tympano Aegyptii, cymbalo Arabes; a cymbalis differunt crembala, qua voce significatur conchyliorum tritorum et ossiculorum linea, qua pueri accincti personant concussa; alii crembalum dici posse putant instrumentum illud e stomomate concinnatum, pueris in usu frequens, quod labris comprehensum, modulatum sonum edit, dum ligula inflexa, qua medium secat, digito agitata perstrepit | housličky | Hauſličky

[01/23/01/029] Aa3r/373/a Sistrum (Ovidio): crotalum (Virgilio); instrumentum aeneum ferreumve trigonum ferme, orbiculis annulisve bacillo ferreo complosis tinnitum edens, ad quos staticulos edebant olim puellae, qui mos in Italia etiamnum durat; crepitaculum Martianus Felix appellare videtur, quod ipse leniter blandeque tinnire testatur; sistrum a concussu et agitatione vocabulo Aegyptio sacris Isidis receptissimo;44 idem autem esse instrumentum sistrum cum crotalo fidem facere possunt testimonia auctorum eadem de re loquentium, Virgilii inprimis in Copa: Crispum sub crotalo docta movere latus; alterum Martialis: Haec quatiat tenera garrula sistra manuez; tertium Ovidii: Iactantem pharia tinnula sistra manu;45 errant turpiter, qui tympabni formam sistro tribuunt, ut illi, qui cornu recurvum interpretantur; Nebrissensis quoque tubae genus inepte, cum idem sit cum crotalo, ut diximus, quod etiam indicant epitheta a poëtis illi data, tinnulum et crepitans (apud Propertium)

44 V tisku je výklad oddělen jako nový odstavec.

ez manu] manus

45 V tisku je výklad oddělen jako nový odstavec.

[01/23/01/030] Tympanum: instrumentum membranis utrinque clausum, baculis complodi solitum | buben | Buben | Trummel

[01/23/01/031] Magas, magadium: tabulatum cytarae testudinisve chordas sustinens sonumque repraesentans, a nonnullis vocatur fulcrum, ab artis peritis ponticulus; hemisphaerium dicitur a Boëtio | Der Brucken

[01/23/01/032] Chelys: magas, pro assere, qui ponticulum sustinet echium, eo quod sonos repercussu reddat | dno na loutně s hvězdou | Dno na Lautně s hwězdau | Lautenſtern

[01/23/01/033] Iugum: cervix citharae, in quam verticilla immittunAa3v/374/atur | hrdlo na loutně | Hrdlo na lautně | Lautenkrag

[01/23/01/034] Verticuli: verticilla, epitonia (Varroni); paxilli, quibus fides vel tenduntur, vel remittuntur | hřebíčci, jímiž se struny natahují | Hřebjčcy/ gjmiž ſe ſtruny natahugij | Wirbel

[01/23/01/035] Plectrum (Horatius): pecten (Virgilio); calamus aut paxillus vel quodcunque, quo citharae chordas tangimus | smyčec | Smyčec | Fidelbogen

[01/23/01/036] Canere intus (Asconio): est levae manus digitis chordas carpere | na struny bíti | Na ſtruny bijti | Seitenſchlagen

[01/23/01/037] Canere foris (Asconio): est dextra uti plectro chordasque pulsare

[01/23/01/038] Fides, -dis (Ciceroni): chorda (eidem), nervus (eidem), nervia (Nonio) | struna | Struna | Seiten

[01/23/01/039] Hypate (Vitruvio): principalis (Albino); chorda in musica, quae gravem reddit sonum, ob id Saturno attributa, propter motus tarditatem et soni gravitatem

[01/23/01/040] b Parhypate (Vitruvio): quasi iuxta hypaten collocata, secunda est in heptachordo fides; tot enim ad imitationem planetarum placuit adhibere

[01/23/01/041] Lichanos: ab indicis digiti nomine tertia chorda dicitur (Boëtio)

[01/23/01/042] Mese: media, quia revera est inter septem medio ordine

[01/23/01/043] Paramese (Boëtio): quinta, quod mediae succedat ordine, quae et trite, quod a nete sit tertia, quam Coraebus, Atyos filius, Lydorum rex, adiecisse creditur

[01/23/01/044] Paranete: quasi netae proxima, quam Hyagnis Phryx addidit

[01/23/01/045] Nete: septima citharae chorda, acutum insonans, a Terpandro Antissaeo adiecta

[01/23/01/046] Melos (Boëtio): numerus (Virgilio), modulatio (Fabio), modulamen, modulatus (Senecae); rhythmus | spěv | Spěw | Geſang

[01/23/01/047] Aa4r/375/a Habet autem tria genera (Vitruvio et Boëtio testibus): harmoniam, chroma et diatonium

[01/23/01/048] Harmonia (Ciceroni): modulatio ab artefa concepta, gravis et auctoritatis plena; consonantia (Boëtio), acuti soni gravisque mixtura suaviter uniformiterque auribus accidens, ut dissonantia duorum sonorum asperafb auresque radens percussio; Macrobius aptam et consonantem convenientiam vocat | pěkný a libý zvuk | Pěkný a libý zwuk | Wollautung

fa modulatio ab arte] Modulatio arte

fb duorum sonorum aspera] duoru<m> aſpera

[01/23/01/049] Chroma (Boëtio): modulatio crebritate et solertia modulorum oblectans; chroma, quasi colorata vocum compositio | koloratura, prodrobování hlasu | Koloratura/ prodrobowánij hlaſu

[01/23/01/050] Diatonium (Boëtio): modulatio naturalis

[01/23/01/051] Harmonicum: musicae genus difficillime ad cantum applicari multaque exercitatione et usu opus esse dibcit Psellus; diatonium vero simplex esse et naturale; chromaticum vero ciendis affectibus lachrymisque accommodatius esse; chromatici autem usus antiquior fuit caeteris, si Plutarcho credimus

[01/23/01/052] Symphonia (Ciceroni): concentus (eidem); procreatur autem concentus ex coniunctione phthongorum (Vitruvio teste) | spěv, srovnání hlasův | Spěw/ ſrownánj hlaſůw

[01/23/01/053] Psalmus: cantus, qui in psalterio scite modulateque accinitur; oda seu carmen, musicus concentus, qui linguae plectro editur | žalm, píseň | Zialm/ Pijſeň | Pſalm

[01/23/01/054] Modi (Ciceroni): moduli (Plinio), quasi mensurae quaedam cantus; nomi, sic dicti, quod statam intendendi cantus rationem ceu legem transcenderefc non liceret (ut Plutarchus monet) | mensura, míra v spívání | Menſura/ mijra w ſpijwánij | Die Maß im geſang

fc transcendere] traſcendere

[01/23/01/055] Aa4v/376/a Modos concidere et frangere (Fabio, Ciceroni); minuritionem citare vel minuonem (ita enim malim apud Ciceronem libro De oratore 1. legere quam munionem, voce propius ad veterem scripturam accedente, et minyro) est remittente se voce canere ac quasi colligere, recipiendo se ab acutissimo sono usque ad gravissimum | ponížiti hlasu | Ponijžiti hlaſu

[01/23/01/056] Poeanem citare (Ciceroni libro 1. De oratore): vocem sensim excitare (ut ibidem loquitur Cicero) vel contentiore voce altum et acutum scansim insonare | hlasu povýšiti | Hlaſu powýſſyti | Hohe ſingen

[01/23/01/057] Organum pneumaticum (Vitruvio): quod venti ministerio insonat | varhany, positiv | Warhany/ Poſitiw | Orgel/ Poſitiff

[01/23/01/058] Arca (Vitruvio): in quam anima ministrans canilibus influit, nisi mavis ara, quod tanquam ara substrata canablibus submittat flatus, ut illa nidorem et vaporem e victimis

[01/23/01/059] Pinax (Vitruvio): summa tabula foraminosa

[01/23/01/060] Pleuritides regulae (Vitruvio): quasi laterales dicas, quae impelluntur et reducuntur ad obturanda foramina vel aperienda | Das Regiſter

[01/23/01/061] Epistomium (Vitruvio): obturaculum, quo continetur spiritus aut laxatur in organis

[01/23/01/062] Manubria epitoniorum vel epistomiorum, ut alii malunt (Vitruvio):

[01/23/01/063] Phthongus (Vitruvio): sonus (Boëtio), sonitus (Vitruvio); casus vocis melo aptus, in unum tenorem sive intensionem (quod Boëtio cum Aristoxeno placuit); ita dictus a loquendi similitudine, quod est phthongus

[01/23/01/064] Intervallum (Vitruvio): acuti gravisque soni distantia vel Aa5r/377/a sonorum mutua unius ad alterum ratio

[01/23/01/065] Constitutio (Boëtio): systema, intervallorum certus complexus

[01/23/01/066] Diesis (Vitruvio): semitonii dimidium, semitonium minus (Boëtio); estque intervallorum minimum, sesquioctavaefd quadrans; diaschisma, dimidium dieseos

fd intervallorum minimum, sesquioctavae] interuallorum, ſeſquioctauae

[01/23/01/067] Semitonium: a diesi proximum est, sesquioctavae dimidium

[01/23/01/068] Tonus: duobus semitoniis constat et sesquioctavam constituit

[01/23/01/069] Phthongorum apposite modulationem componentium octodecim tropos prisca aetas statuit, quos ad nostri temporis scalam (ita enim nominant) relatos subiiciam

[01/23/01/070] Proslambanomenos (Vitruvio): acquisitus (Boëtio); estque primus et infimus troporumfe; unde fortassis Lunae eum attribuitff Cicero; A, re

fe troporum] toporum

ff attribuit] atribuit

[01/23/01/071] b Hypate hypaton: quasi principalis principalium; Mercurio datur a Cicerone; B, mi

[01/23/01/072] Parhypate hypaton: Veneri assignat Cicero; C, fa, ut

[01/23/01/073] Lichanos vel diatonos hypaton: index et extenta principalium, quem Soli tribuit Cicero; D, sol, re

[01/23/01/074] Hypate meson (Psello): Saturno tribuitur a Boëtio, Marti a Cicerone; E, la, mi

[01/23/01/075] Parhypate meson: Iovi attribuitur a Cicerone; F, fa, ut

[01/23/01/076] Lichanos sive diatonos meson: Saturno Cicero dat, Marti Boëtius; G, sol, re, ut

[01/23/01/077] Mese (Vitruvio): Soli datur a Boëtio, ultimo coelo a Cicerone; media, A, la, mi, re

[01/23/01/078] Trite synemmenon vel syzeugmenon: quasi tertia copulatarum coniunctarumve; Veneri tribuit Boëtius; B, fa, b, mi

[01/23/01/079] Paranete synemmenon: Mercurio assignatur a Boëtio; C, sol, fa

[01/23/01/080] Aa5v/378/a Nete synemmenon: veluti colligatarum ultima; Lunari circulo dabatur a Boëtio; D, la, sol

[01/23/01/081] Paramese (Vitruvio): B, fa, B, mi

[01/23/01/082] Trite diezeugmenon: tertia disiunctarum; C, sol, fa, ut

[01/23/01/083] Paranete diezeugmene: penultima divisarum; D, la, sol, re

[01/23/01/084] Nete diezeugmenon: E, la, mi

[01/23/01/085] Trite hyperbolaeon: tertia excellentium; F, fa, ut

[01/23/01/086] Paranete hyperbolaeon: G, sol, re, ut

[01/23/01/087] Nete hyperbolaeon: ultima excellentium; A, la, mi, re

[01/23/01/088] Sonus: generaliter est aëris percussio indissoluta usque ad auditum (Boëtio) | zvuk | Zwuk | Klang

[01/23/01/089] Vox: hoc differt a sono, quod haec articulata est et intelligitur, ille percipitur auribus sine vocum certo discrimine aut cognitione; accipitur tamen etiam pro quovis sono | hlas | Hlas | Stimme

[01/23/01/090] b Vox itaque duplex est (secundum Marium Victorinum): articulata, quae et explanata, et confusa, quae simplicem sonum reddit, ut hinitus, balatus; Martianus Capella triplicem statuit: continuam, qua loquentes vel prosam orationem legentes verba percurrimus, qualis etiam colloquii est; divisam, cuius in modulatione usus est, quam canendo suspendimus quaque modulis servimus; et mistam, qua carmina poëtarum canuntur

[01/23/01/091] Vox assa: sola, quae fit linguae usu sine musicis admixtis, eo quod nobis assit praesto (ut Varro et Nonius volunt)

[01/23/01/092] Sermo: consertio orationis, a serendo, quod inter duos pluresve seratur | řeč, rozmlouvání | Ržeč/ Rozmlauwánij | Red/ ſprach

[01/23/01/093] Sermo medius (Virgilio): qui non Aa6r/379/a impletur occurrente aliqua causa (ut Donatus inquit) sive cui responsum non subiicitur, ita ut pendeat imperfectus

[01/23/01/094] Sermo solutus: pedestris, idem quod oratio prosa

[01/23/01/095] Sermo numerosus: ligatus, adstrictus

[01/23/01/096] Fremitus: fremor (Virgilio), sonor (eidem); qualis est fluctuum ex alto mari | jekot | Gekot | Rauſchen/ getummel

[01/23/01/097] Strepitus (Ciceroni): proprie e collisione rerum redditus sonus | chřest | Chřeſt | Gereuſch

[01/23/01/098] Fragor (Virgilio): proprie rerum fractarum est | třeskot, hřmot | Třeſkot/ hřmot | Schrantz

[01/23/01/099] Crepitus (Plinio): violentus sonus ex impulsu | škřehot | Sſkřehot | Klapff

[01/23/01/100] Crepitus dentium (Ciceroni): | škřehot zubův | Sſkřehot zubuow | Zanklapffen

[01/23/01/101] Stridor (Plinio): collisio acrior et quasi sibilans, qualis est ianuae cardinum | vrbzání dvéří | Wrbzánij dwéřijfg | Das giren von thür

fg dwéřij] dwěřij

[01/23/01/102] Stridor rotarum: | vrzání kola | Wrzánij kola | Das kirſchen von karch

[01/23/01/103] Stridor dentium: | škřipení zubův | Sſkřipenj zubuow | Zanklepffen

[01/23/01/104] Clangor (Ciceroni): | zvučný hřmot | Zwučný hřmot | Schrantz

[01/23/01/105] Murmur (Virgilio): | hučení, šustění | Hučenij/ ſſuſtěnij | Gereuſch/ getummel

[01/23/01/106] Sursurus (Horatio): submissum murmur, quale est frondium | malý šust, chřest, šeptání | Malý ſſuſt/ chřeſt/ ſſeptánij

[01/23/01/107] Bombus (Varroni): sonus, quem apes edunt | včelí zvuk, bručení | Wčelij zwuk/ bručenij | Brummen der Immen

[01/23/01/108] Sibilus (Ciceroni): qui fit ore compressis dentibus | sipění aneb syčení | Sypěnij aneb ſyčenij | Das pfeiffen mit dem mund

[01/23/01/109] Tinnitus (Plinio): proprie de metallis | znění, břenčení | Zněnij/ břenčenj | Das Klingen

[01/23/01/110] Tumultus: | hřmot, hluk | Hřmot/ hluk | Auffruhr

[01/23/01/111] Aa6v/380/a Clamor: vociferatio (Ciceroni) | křik | Křik | Geſchrei

[01/23/01/112] Ululatus (Virgilio): qualis faeminarum et luporum | kvílení, vytí | Kwijlenij/ wytij | Geſchrei/ Hewlung

[01/23/01/113] Eiulatus (Ciceroni): lamentum (eidem) | kvílení, pláč | Kwijlenij/ Pláč | Leid/ Weeklag

[01/23/01/114] Planctus (Statio): plangor (Ciceroni); eiulatus cum pectoris percussione | naříkání s bitím prsí | Nařijkánij s bitijm prſý | Hertzlich leid

[01/23/01/115] Lessus (Ciceroni): lugubris eiulatio | pláč nad mrtvým | Pláč nad mrtwým | Das heulen vber den todten

[01/23/01/116] Suspirium (Statio): gemitus | vzdychání, lkání | Wzdychánj/ lkánj | Seuffzung

[01/23/01/117] Mussitatio: | pošepmo breptání | Poſſepmo breptánij46 | Heimlich getummel

46 Vysazeno s rozdělovníkem jako jedno slovo („Poſſepmo-|breptánij“).

[01/23/01/118] Hinnitus: | řehtání | Ržehtánij | Das vnhelen

[01/23/01/119] Poppysmus et poppysma (Iuvenali): vocis blandimenbtumfh, quo demulcentur equi cum tractatione

fh blandimentum] blandimētnm

[01/23/01/120] Mugitus (Virgilio): | bečení vola | Bečenij wola | Das Muchtzen

[01/23/01/121] Balatus (Plinio): | bečení aneb mečení ovce | Bečenij aneb Mečenij owce | Das bleren

[01/23/01/122] Rugitus: proprie leonum | řvání lva | Ržwánij lwa | Der brulen

[01/23/01/123] Ruditus: asinorum clamor | řvání osla | Ržwánij oſla | Schreien wie ein eſel

[01/23/01/124] Barritus: elephantorumfi est | křik slonův | Křik ſlonůw

fi elephantorum] Elephanthorum

[01/23/01/125] Grunnitus (Ciceroni): suum est; stridor suis (Plinio) | chrocht aneb chrochtání svině | Chrocht aneb chrochtánij ſwině | Das ſchweingrunnen

[01/23/01/126] Latratus (Ovidio): | štěkání, štěkot | Sſtěkánij/ Sſtěkot | Das Bellen

[01/23/01/127] Garritus: avium est | štěbet ptačí | Sſtěbet ptačj | Das chutteren

[01/23/01/128] Gannitus (Martiali): Donatus vult esse veluti ploratum vapulantium, ubi alii legunt vulpium | vrčení Aa7r/381/a aneb skolení liščí | Wrčenij Aa7r/381/a aneb Skolenij liſſčij | Das bällen

[01/23/01/129] Crocitus (Nonio): corvorum est | krkavčí krokání | Krkawčij krokánij | Rabenſang

[01/23/01/130] Vagitus (Virgilio): vagor (Lucretio); infantium ploratus | dětinské kvílení a pláč | Dětinſké kwijlenij a pláč | Kindergeſchrei

[01/23/01/131] Rhonchus (Martiali): quem quis supinus stertendo edit; gutturis stridor (Aureliano) | chrápaní aneb chropot spícího | Chrápanij aneb chropot ſpijcýho | Das Schnarchen

[01/23/01/132] b Sclopus vel stlopus (Persio): sonus qui ex inflatis buccis eliditur | boukání, baňka | Baukánij/ Baňka | Das Backenſchrantz

[01/23/01/133] Echo (Persio): iocosa imago (Horatio); soni aut vocis repercussae repraesentatio | hlahol, jek | Hlahol/ Gek | Wederton

[01/23/01/134] Plausus (Ciceroni): complosio manuum pedumque, studii ferme aut laetitiae testimonium | plesání, tleskání rukama | Pleſánij tleſkánij rukama | Das handklopffen/ frolocken